- LUGENDI Ritus
- LUGENDI Ritusapud vett. Rom. variis legibus definitus fuit. Et quidem vestitum quod attinet, in luctu atrati fuêre, h. e. nigrâ, sive pullâ togâ induti. Togae huius meminit Cic. in Pisoniana: Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 213. pullatos Proceres: Tac. in funere Germanici, Ann. l. 2. c. 72. et 73. atratam plebem inducit propert. l. 4. Eleg. 7. v. 27.Denique quis nostro curvum te funere vidit,Atram quis lacrimis incaluisse togam?De matronis ambigitur, cum alii seriptores eas, depositâ purpurâ et auro, in veste lugubri fuisse dicant: Dion. Halic. et eum sequutus Suid. vestem nigram adscribat: Herodian. autem, Stat. ac Plutarch. albam vestem ab iis in luctu usurpatam tradant. Quos Lipsius ita conciliat, ut dicat nigras vestes luctûs proprias fuisse, stante Rep. albas. sub Imperatoribus: quamquam fuscae vestis in luctu matronali meminerit Apuleius. De Caerulca vide aliquid supra ubi de colore hoc: uti de sordida veste infra suo loco. Sub iisdem, cum toga in usu esse desiisset, Senatores in funere Caesarum paenula usos fuisse, scribit Lamprid. in Commodo. Iidem quoque latos clavos sive tunicas laticlavias in luctu deposuêrunt, quemadmodam Equites angusticlavias, ita ut sine clavo Equites, Senatores in clavo equestri qpparerent, vide Octav. Ferrar. de Re Vest. Passim. Etiam annulos ponebant, quod inprimis in publico fiebat luctu. Hinc ad nuntium Caudinae pacis annulos aureos positos, narrat Liv. l. 9. c. 1. De sunere Aug. Suet. in eo c. 100. Alii exsequiarum die ponendos dureosferreosque sumendos censuêrunt. Similiterque ad lugentium morem reos quoque et supplices annulos deposuisse, legimus apud Liv. eund. l. 43. c. 6. et Val Max. l. 8. c. 1. Quum autem magna hominum celebritas funeribus producendis interesset, eam legi minuêrunt: In funeribus celebritas virorum ac mulierum producendis ne interesto: quam laudat e Demetrio Cic. l. de LL. Cumque Solon noluerit tribus plus vestibus mortuum componi ac condi ex lege: Μὴ συντιθέναι πλέον ἱματίων τριῶν, eam Decemviri Rom. in suas tabulas retulêrunt. Idem, ne funera lamentabilia essent, lege sustulit lessum et lacerationem, quam similiter imitatus Legislator isc expressit, in XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. Unde Cic. l. laudato, Posteaquam, inquit, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem iisdem prope verbis nostri Decemviri in undecimam tabulam coniecêrunt. Nam de tribus riciniis et pleraque illa Solonissunt etc. Vide quoque infra Recinus. Porro ex Plutarch. et Ovid. in Fast. colligitur, menses 10. tot enim Romuli Annus habebat, viros ab uxoribus viduis lugeri consuevisse: ita quidem, ut antelegitimum tempus luctûs, nubere nemini possent, nisi id peculiariter a magistratu aut Principe impetrâssent: alias infames a praetore pronuntiaoantur. Minuebatur tamen nonnumquam luctus vel publice, aedis dedicatione, lustro a Censoribus conditi, s. voto publice concepto: vel privatim, cum liberi nascerentur, cum hospes in familiam veniret, cum pater et liberi aut vir, aut frater ab hoste captus domum rediret, cum puella desponsartur, cum propiore quis cognatione, quam is qui lugeretur, natus esset, cum casto Cereris constitissent, Festus. Vide Iac. Raevard. Varior. l. 1. c. 20. Iac. Cuiac. Observ. l. 6. c. 32. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. cum Paralip. Thomae Dempster. etc. Apud Graecos, quoties lugendi habebant argumentum, 1. Abftinebant a vino, ad ἀλφίτων κυκεωνα se convertentes s. cerevisiam. 2. Hebraeorum in morem vestes crinesqueve laniabant, aliquando etiam pepla capitisque tegmina in ignem coniciebant. Ut apud Eurip. in Rheso,Καὶ συμπυρῶσαι μυρίων πέπλων χλιδὴν,Et una flammis dare innumerorum peplorum luxum.3. Vultum in pulverem deprimebant, vel pulvere faciem in spergebant: quod Rom. ab ipsis hausere. Unde Ovid. Met. l. 8. v. 530.Pulvere canitiem genitor, vultusque senilesFoedat humi fusos.Quem in finem, cinere quandoque utebantur, uti de Achille, Patroclum: et matronis Argivis filios in obsidione Thebana Defunctos, lugentibus, legimus, Eurip. Supplic. v. 826.——— ἀμφὶ δὲ σποδόνΚάρα κεχόμεθα.——— circumquaque autem favillaCaput circumfusae.4. Insuper pectora femoraque plangentes, Hebraeorum more, cutem quandoque in cidebant, genas in primis lacerantes, Eurip. in Helena: quem ritum iterum Rom. seontos esse, innuit Virg. Aen. l. 4. v. 673.Unguibus ora soror foedans et Pectora pugnis.5. Suspirabant imo e pectore, et eiulantes saepius repetebant interiectionem ἕ, ἕ, ἕ, ἕ, unde ἔλεγος originem traxisse videtur, teste Scholiaste Aristoph. in Avib. In funeribus inprimis, tam immoderatus erat illorum luctus, ut Solon, Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris erge habento, lege latâ caverit, vide supra. Primo enim, quum ad funestam pervenêre domum, quisque eorum cincinnum capillorum detondebat, ἐπὶ πρόθυρα, ut Eurip. ait in Alc. v. 100. ad vestibulum. Dein, cum exsequias comitabantur, opertâ incedebant facie. Quare Orestes Electram, ut luctum deponeret, hortatus ita eam alloquitur:——— ἀνακάλυπτ᾿ ὦ κασίγνητον κάραΕ᾿κ δακρύων τ᾿ ἄπλελθ᾿ —————— Aperi ô! sororium caput,Eque lacrimis exi.Porro neque pedibus, neque linguâ inter incedendum ullum faciebant strepitum, profundo silentio mortuum prosequentes. Cuius moris etiam de Achabo mentio fit. 1. Reg. c. 21. v. 27. et de Esaia c. 38. v. 15. Ad tumulum cum accessêre, omnes πλοκάμους vel βοςτρύχους, i. e. cincinnos detondentes, in tumulo eos reponebant aut igni dabant: quod πένθιμον κούραν, vel τομαῖονβόςτρυχον vel καράτομον χλιδὴν vel ἀπαρχὰς τῆς κόμης vocare solebant Etiam comis suis Defunctos obvolvebant. Stat. Theb. l. 5. v. 233.—— Sic illa iacentiIncidit, undantemque sinu collapsa cruoremExcipit. et laceros premit in nova vulnera crines.Idem ibid. v. 606.Ut laceros artus gremio miseranda recepitIntexitquetomis ——Tandem, toto luctûs tempore, quod Lycurgus undecim dierum spatio definiit, mulieres virique ornamentis, auro purpura Gemmisque, coronis item abstinebant. Terent. Heautont. Actu 2. Sc. 2. v. 45. et seqq.Mediocriter vestitam veste lugubri,Eius anuis causâ, opinor, quae erat mortua;Sine auro, tum ornatam, ita uti quae ornantur sibi.Neque ignem excitabant aut candelam accendebant. Vet. Glossa, λύχνους ἅπτειν εν πένθει οὐ θέμις, Lucernam accendere inluctu non licet. Quo alludens Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 213.Pullati proceres etc.—— Tunc odimus ignem.Si vero publica lugeretur calamitas, non Palaestrae solum, ac Gymnasia, cum balneis ac officinis Artificum, sed ipsa quoque templa claudebantur, etc. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 26. De Hebraeis vide supra, ubi de Exsequiis. Addo hîc saltem, quod Sacerdotibus in hac gente lugere non permissum, nisi in proximorum Obitu; at Pontifici, cum unicus foret, semperque deberet in atrio versari, omnia luctûs signa, quocumque in funere, prohibita, imo ne ad mortui quidem cadaver unquam accedere, concessum est, quod corona Dei et sacra unctio supra ipsum esset, Lex. c. 21. v. 1. 3. et seqq. Qua de re vide Franc. Burmann. Comm. ad l. et Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 8. §. 32. Apud alias quoque Gentes multa horum in usu fuêre, vestis squalida, barba demissa, crines et capilli s. detonsi vel passi, querelae insuper et maledicta in Deos audita, lapidatae eorum statuae araequeve etc. In India variae Gentes, etiam dilectissimas Demortuis uxorespublicâ lege superaddunt, easque vivas cum Defunctis maritis cremant, luctum verum non esse ratae, qui eodem rogo ardere recusaret. Apud vett. Germanos Lugendi titum describit Tac. de morib. Germ. c. 27. Corpora, in quiens, clarorum virorum certis lignis cremantur, struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant. Suae cuique arma. quorundam igni et equus adicitur. Lamenta ac Lacrimas cito, dolorem et tristiam tarde ponunt. Feminis lugere funestum est, viris meminisse. In quae verba vide Matth. Bernecceri Quaestiones 142. 143. 144. et 145. Plura vero hanc in rem, apud Kirchmann. de Funerib. Besoldum Classe 2. Disput. 4. θ. 44. Caspar. Barthium Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 3. v. 125. et seqq. nec non Comm. Superstition. ut et hic non uno loco: in specie vero, de caput foribus templorum illidendi, in luctu, ritu, supra, in voce Fores; lucem fugiendi, infra ubi de luee, Nigro colore in voce Nigri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.